Liber Secundus Samuelis*

Caput 23: Versus 8

Haec sunt nomina.ISID.Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est: Usque ad tres primos non pervenit. Quis enim in nubibus aequabitur Domino in filiis Dei?Fortium.De his fortibus ait Josephus: Primus omnium erat Eusebius filius Achimaeae, qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodo, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Israelitis formidantibus Philisthinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit, ut sanguine occisorum gladius ejus haereret in dextera. Israelitae vero videntes Palaestinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Israelitis famosa victoria. Tertius fuit Semaeias filius Heli, qui in loco maxillae cum Hebraei fugerent, exercitus Palaestinorum solus portavit alios prosternens, alios in fugam convertens.Ipse.RAB.Virga de radice Jesse absque nuptiali opere florem protulit, qui de uno homine typum gentium praeferente, uno impetu, id est sermonis imperio legionem expulit daemonum.Tenerrimus ligni.ID.Virtus viri bellica et modesta significatur, etc., usque ad in interfectione octingentorum fortitudo.
(* Traductions européennes)